Rozmiar: 15909 bajtów

- 34 -

1317. Dezember 23.

In nomine patris et filij et Spiritus sancti amen. Racio dictat, iura suadent. experiencia edocet, quod humani contractus testibus convenientibus et publicis instrumentis debeant roborari, ut litibus, controversiis, impeticionibus et questionibus quibuslibet super hoc movendis occasio precludatur. Proinde nos Nicholaus abbas ordinis Cysterciensis conventus de Ruda notum facimus universis quod de beneplacito incliti principis domini Lestconis dei gracia ducis Rathyboriensis et de permissione visitatorum nostrorum de consilioque disscretorum ac de consensu tocius conventus nostri quatuor macella libera in Zar vendidimus serenissime dominicelle Ofce sorori ordinis beati Dominici aput Rathybor commoranti, macella inquam nulli alteri debita set tantum ad nostrum monasterium iure testamenti seu extreme voluntatis pertinencia, que progredientibus a curia domini ducis sita sunt in medio macellorum omnia pariter, et infra scripti ea tenent in hoc anno, videlicet Librich unum, aliud filius Martini, residua duo tenent Tilo cognomento Heupt et Cunczo de Holkyn, que eciam macella coram prenominato domino duce Lestcone contulimus et assignavimus, tradidimus ac resignavimus predicte dominicelle sorori Ofce, totumque ius quod in pretaxatis macellis habuimus, sic rite et legaliter in eius transtulimus potestatem, ut nullus successorum nostrorum ea repetere vel impetere vel super hiis questionem movere valeat in futurum, quia rite empta et ex integro persoluta in hiis scriptis protestamur iuxta quod fuerat placitatum. Acta sunt omnia supradicta in ecclesia sororum ordinis beati Dominici iam prefati, in presencia sepe nominati domini ducis Lestconis ac coram curiensibus eius domino Martino iudice terre eius, et domino Nicholao Ceciradi dominoque Pacosio Stoygneui et coram dominis civibus Wernero et Titusone. Ad omnimodam autem evidenciam et munimen predictorum sigillum nostrum duximus presentibus apponendum et hanc vendicionem macellorum et resignacionem et assignacionem fecimus nomine nostro fieri et publicari eciam in Zar coram advocato et scabinis dicte civitatis. Datum in Rathybor a. d. M°. ecc°. xvij. decimo Kalendarum Ianuarium.
In nomine patris et filij et Spiritus sancti amen. Nos Lestco dei gracia dux Rathyboriensis supplicacione exaudita tam ementis quam vendentis admittimus et ratam habemus ac confirmamus empcionem et vendicionem quatuor maccellorum in Zar que soror nostra Ofca a domino Nicholao abbate de Ruda ord. Cyst. pro certa pecunia comparavit, decernimusque et concedimus ac presenti scripto sanccimus, ut predicta maccella in pristina libertate ac omnimoda perpetuo debeant permanere. Ad evidentem autem Confirmacionem premissorum sigillum nostrum duximus presentibus appendendam. Datum et actum ut supra presentibus testibus supra scriptis.

Aus dem Archiv der Dminikanerinnen zu Ratibor. Siegel, wie an dem andern Exemplar, an rothen Seidenfaden, beschädigt; das herzogliche hat zwei Rucksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów